- TUGURIUM
- TUGURIUMA tego, quasi tegurium, domuncula est vilis rudisque, tegendi solum gratiâ facta. praeter quam antiquissimi homines aliam non habuêre. Et quidem Pelasgum primum Arcadiae Regem rudes homines docuisse Tuguria, ad frigoris, imbrium et aestus incommoda arcenda, aedificare, refert Pausan. Arcadicis. Postquam dein commodius lautisuque habitari, et urbes villaeque, ac in utrisque domicilia exstrui coepta, mansit Tugurii nomen illi rusticanae casae speciei, quae non parietibus et tegulis lateritiis, ordine dispositis, constans, ad usum urbanum habitandi, et custodiendi a furibus et raptoribus accederet, sed solum ab iniuriis aeris pluviis, aestu, gelu, defenderet, tegeretque, vimineis aut ligneis cratibus inaedificata, intextis stramentis aut arundinibus, tegulis insuper culmisque temere congestis operta. Cuiusmodi Opilionum sunt casae, et quae in fundo pascuo, aut ubi ius aquandi habemus, pecoris recipiendi habentur causâ, si aut nimius aestus molestus sit, aut hiems vehementer premat, l. 6. in fin. ff. de serv. rust. praed. Quô sensu meliboeus apud Virgilium, Ecl. 1. v. 69. praedicat—— tugurî congestum cespite culmen.Case item piscatoriae, eiusque generis aliae, quas in littore ponere licet, l. 6. de rer. div. Tugurii in vinea. et tegilli in cucumerario, meminit Esai. c. 1. v. 8. etc. Οἴκημα vocari huiusmodi custodiam rusticanam, in L. Solonis, Εἄν τις αἱμασίαν παῤ ἀλλοτρίῳ κωρίῳ ὀρύγῃ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν ἐὰν δὲ τειχίον, πόδα ὐπολιπεῖν. ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας. Si quis sepem ad alienum praedium fodiens ducat, limitem ne excedito: si murum, pedis unius, si tugurium, duroum pedum intervallum relinquito; censet Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. Vide quoque supra Conyza.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.